- VICARIUS Imperii
- VICARIUS Imperiiitem Vicarius Generalis Imperii, nomen ac titulus illis tribui solitus, quos Imperatores ac Reges Romani, cum ipsi per se negotiis Imperii sufficere non possent, ex Aulae suae Proceribus constituebant, qui sub dignitate Comitis Palatini vices Imperatorias agerent, et supremô iure causas diiudicarent: cuiusmodi munus primitus cum persona, quae ei praeficiebatur exspirabat. Item, quos Imperator, extra provinciam discedens, in Rei publ, administrations sibi substituebat: quemadmodum Otto M. in Italiam proficiscens Vicarium ordinavit Hermannum Brunsuicensem, qui, se absente, Imperii curam gereret: Fridericus I. filios suos Henricum Regem et Philippum Sueviae Ducem: Alii alios, de quibus videre est Caesarium heisterbacensem, l. 1. Goldastum, Tom. I. p. 381. coeterosque Rerum Germanic. Scriptores. Quae dignitas hereditaria postmodum facta, et non solum absentibus Imperatoribus, sed et tis mortuis, Interregni tempore, a Vicariis Imperii exerceri solita est. Ita enim Constitutio Ruperti Imperat. de Iure Comitatus Rheni fuisse et esse, cum Romanus Imperator vel Rex ultra montes in Italiam progressus fuerit, in ipsius absentia, Vicaritum Imperii in Germanta, Gallia et Regno Arelatensi, ad Comitem Palatinum Rheni pertinuisse et pertinere, apud Goldastum, d. l. De quo quidem Comitis Palatini iure, ut et de Vicariatu Imperii, ad eum in partibus Rheni et Sueviae, quaeque Franconicô iure utuntur, ac Ducem Saxoniae in partibus Saxonico iuri subiectis, durante Interregnô, spectante, pluribus agit Gevvoldus, Tractatu de Septem viratur imperiali, c. 11. Wicfordius, Tractatu Gallicô de Electione Imperatoris, c. 12. Alii. Sed et Vicarii Generales Imperii nuncupati, quibus Imperator, in certis districtibus, Vicariatum Imperatoriae potestatis dignitatisque committit, seu ad vitam, seu ad liberos masculos transmittendum. Quod quidem maxime fieri consuevit in Italia et Gallia, quo rarius Imperatores accedebant. Sic in Charta Friderici Imperatoris. A. C. 1248. Thomas de Sabaudia Comes Saeri Imperii a Papia Superius Generalis Vicarius apud Guidhenonum: in Charta A. C. 1327. Bertholdus Comes de Marsteten, olim Regis Henrici in partibus Italiae Vicarius Generalis in Constitutione Ruperti Imperatoris laudatâ, Brunorius de la Scala et filii masculi legitimi, Vicarii Generales in civitatibus Veronaeet Vincentiae etc. constituti leguntur. Formulam dandi Vicariatum huiusmodi habes, apud Petrtun de Vineis, l. 3. Epist. 79. l. 5. Ep. 1. apud Goldastum, Constitut. Imperial. Tom. 1. p. 395. 396. et pluta hanc in rem apud Car. du Fresne, Glossario, inprimis vero apud Enucleatorem Lininaei, l. 2. c. 11. ubi is inter alia: Si verm penitius intuemur, Vicariatus Imperiales sunt tres. I. Imperii Romani proprie dicti, i. e. in urbem Romam, Papam et Patrimonium D. Petri, qui hodie per vigilias Papae dormit, et per somnium tantum apparet. 2. Regni Longobardici sive Italici, qui pomum Eridis inter Mantuanum et Sabaudum est. 3. Regni Germantci, qui adhuc hodie viget etc. De Vicariis Regum Anglorum, vide vode Iustitia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.